Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.65
Not analysed yet
verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum. Heraclius ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decedere cupiverunt. quod erant oppida mihi complura etiam reliqua quae adire vellem, constitui cum hominibus quo die mihi Messanae praesto essent. eo mihi nuntium miserunt se a praetore retineri. quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi nomina Metello, cupidissimi veniendi, maximis iniuriis adfecti, adhuc non venerunt. hoc iure sunt socii ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat.