Latin · ~4 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.70
Not analysed yet
posteaquam ad causam dicendam ventum est, tum vero sine metu sine cura omnes erant qui Sopatrum defendebant. crimen nullum erat, res erat iudicata, Verres nummos acceperat: quis posset dubitare quidnam esset futurum? res illo die non peroratur, iudicium dimittitur. iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam hic dedisset; proinde, si saperet, videret . homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc est et iure iniquo et tempore adverso, ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non potuit. facite, inquit, quod libet; daturus non sum amplius. idemque hoc amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis quod iste, quoquo modo se in ea quaestione praebebat, tamen in consilio habebat homines honestos e conventu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum cum est idem hic Sopater absolutus. hoc rationis habebant, facere eos nullo modo posse ut eodem crimine eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem homines qui antea absolvissent. itaque hac una spe ad iudicium venitur.