# In C. Verrem 2.2.82

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.2.82

dixi iam ante me non omnia istius quae in hoc genere essent enumeraturum, sed electurum ea quae maxime excellerent. accipite nunc aliud eius facinus nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi ut in uno omnia maleficia inesse videantur. attendite diligenter; invenietis enim id facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque conclusum.

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
