# In C. Verrem 2.2.92

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.2.92

iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet. quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque iracundia furere coepit, Venerios domum Stheni mittere, equis circum agros eius villasque dimittere. itaque dum exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam noctis de foro non discedit. postridie mane descendit; Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium dicere. erat eius modi causa ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem reperire posset quid diceret;

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
