Latin
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.94
Not analysed yet
ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali pronuntiat, sl qvis absentem Sthenivm rei capitalis revm facere vellet, sese eivs nomen receptvrvum et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. tum ille clare omnibus audientibus se id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. hic tum repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis nomen deferre se velle. iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis.