# In C. Verrem 2.2.96

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.2.96

eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent. postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per filium suum noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. et erat spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat.

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
