Latin · ~2 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.142
Not analysed yet
simul illud intellegi potest istius in Apronium studium, Aproni de isto non modo confessio verum etiam commemoratio. eodem accedit quod hoc quoque intellegere potestis, istum statuisse in provincia sua existimationis suae iudicium extra cohortem suam committendum fuisse nemini. ecquis est iudex cui non ab initio decumani criminis persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum fecisse? quis hoc non ex eo statim iudicavit, quod ostendi istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra omnium consuetudinem atque instituta vendidisse?