Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.161
Not analysed yet
quibus in rebus non solum filio, Verres, verum etiam rei publicae fecisti iniuriam. susceperas enim liberos non solum tibi sed etiam patriae, qui non modo tibi voluptati sed etiam qui aliquando usui rei publicae esse possent. Eos instituere atque erudire ad maiorum instituta, ad civitatis disciplinam, non ad tua flagitia neque ad tuas turpitudines debuisti: esset ex inerti atque improbo et impuro parente navus et pudens et probus filius, haberet aliquid abs te res publica muneris. nunc pro te Verrem substituisti alterum civitati; nisi forte hoc deteriorem, si fieri potest, quod tu eius modi evasisti non in hominis luxuriosi, sed tantum in furis ac divisoris disciplina educatus;