Latin
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.166
Not analysed yet
mihi autem hoc perarduum est demonstrare. quibus enim testibus? publicanis? tractati honorifice sunt: tacebunt. Litteris eorum? decreto decumanorum remotae sunt. quo me igitur vertam? rem tam improbam, crimen tantae audaciae tantaeque impudentiae propter inopiam testium ac litterarum praetermittam? non faciam, iudices, utar teste—quo? P. Vettio Chilone, homine equestris ordinis honestissimo atque ornatissimo, qui isti ita et amicus et necessarius est ut, etiamsi vir bonus non esset, tamen quod contra istum diceret grave videretur, ita vir bonus est ut, etiamsi inimicissimus isti esset, tamen eius testimonio credi oporteret.