Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.169
Not analysed yet
minor esse nunc, iudices, vobis disceptantibus debet, et tanto minor quanto est honestius alienis iniuriis quam re sua commoveri. quid ad haec respondere cogitas? utrum factum negabis an tibi hoc licitum esse defendes? negare qui potes? an ut tanta auctoritate litterarum, tot testibus publicanis convincare licuisse vero qui? si hercule te tuam pecuniam praetorem in provincia faeneratum docerem, tamen effugere non posses; sed publicam, sed ob frumentum decretam, sed a publicanis faenore acceptam, hoc licuisse cuiquam probabis? quo non modo ceteri, sed tu ipse nihil audacius improbiusque fecisti. non mehercule hoc, quod omnibus singulare videtur,—de quo mihi deinceps dicendum est,— possum, iudices, dicere audacius esse aut impudentius, quod permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino: maior haec praeda fortasse, sed illa impudentia certe non minor.