Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.183
Not analysed yet
quam ob rem enim scriba deducat, ac non potius mulio qui advexerit, tabellarius cuius adventu certiores facti petiverunt, praeco qui adire iussit, viator aut Venerius qui fiscum sustulit? quae pars operae aut opportunitatis in scriba est cur ei non modo merces tanta detur, sed cur cum eo tantae pecuniae partitio fiat? ordo est honestus. quis negat, aut quid ea res ad hanc rem pertinet? est vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulae publicae periculaque magistratuum committuntur. itaque ex his scribis qui digni sunt illo ordine, patribus familias, viris bonis atque honestis, percontamini quid sibi istae quinquagesimae velint: iam omnibus intellegetis novam rem totam atque indignam videri.