Latin · ~2 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.190
Not analysed yet
secuti sunt avariores magistratus, qui tamen in avaritia sua non solum viam quaestus invenerunt, verum etiam exitum ac rationem defensionis. instituerunt semper in ultima ac difficillima ad portandum loca frumentum imperare, ut vecturae difficultate ad quam vellent aestimationem pervenirent. in hoc genere facilior est existimatio quam reprehensio, ideo quod eum qui hoc facit avarum possumus existimare, crimen in eo constituere non tam facile possumus, quod videtur concedendum magistratibus nostris esse ut iis quo loco velint frumentum accipere liceat. itaque hoc est quod multi fortasse fecerunt, sed ita multi ut ii quos innocentissimos meminimus aut audivimus non fecerint.