Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.193
Not analysed yet
quam ob rem, si vis, Hortensi, docere aliquid ab isto simile in aestimatione atque a ceteris esse factum, doceas oportebit aliquo in loco Siciliae praetore Verre ternis denariis tritici modium fuisse. vide quam tibi defensionem patefecerim, quam iniquam in socios, quam remotam ab utilitate rei publicae, quam seiunctam a voluntate ac sententia legis. tu, cum tibi ego frumentum in meis agris atque in mea civitate, denique cum in iis locis in quibus es, versaris, rem geris, provinciam administras, paratus sim dare, angulum mihi aliquem eligas provinciae reconditum ac derelictum? iubeas ibi me metiri quo portare non expediat, ubi emere non possim?