Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.199
Not analysed yet
quibus iniuriis gravissimis tamen illud erat miserum solacium, quod id perdere videbatur quod alio praetore eodem ex agro reparare posset. nummos vero ut det arator quos non exarat, quos non aratro ac manu quaerit, boves et aratrum ipsum atque omne instrumentum vendat necesse est. non enim debetis hoc cogitare: habet idem in nummis, habet in urbanis praediis. nam cum aratori aliquid imponitur, non hominis si quae sunt praeterea facultates, sed arationis ipsius vis ac ratio consideranda est, quid ea sustinere, quid pati, quid efficere possit ac debeat; quamquam illi quoque homines sunt ab isto omni ratione exinaniti ac perditi, tamen hoc vobis est statuendum, quid aratorem ipsum arationis nomine muneris in rem publicam fungi ac sustinere velitis. imponitis decumas, patiuntur; alteras, temporibus vestris serviendum putant; dent emptum praeterea; dabunt, si voletis.