Latin · ~2 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.203
Not analysed yet
at enim istam rem in publico frumento Sicilia non ferret, hanc rem in meo frumento tulit. proinde quasi aut aequior sit ista aestimatio in tuo quam in populi Romani commodo, aut ea res quam ego dico et ea quam tu fecisti inter se genere iniuriae, non magnitudine pecuniae differat. verum istam ipsam cellam ferre nullo modo possunt: ut omnia remittantur, ut omnibus iniuriis et calamitatibus quas te praetore tulerunt in posterum liberentur, istam se cellam atque istam aestimationem negant ullo modo ferre posse.