Latin · ~2 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.221
Not analysed yet
videte igitur quam multa simul a vobis postulentur. absolvite eum qui se fateatur maximas pecunias cum summa sociorum iniuria cepisse. non est satis: sunt alii quoque complures qui idem fecerint. absolvite etiam illos, si qui sunt, ut uno iudicio quam plurimos improbos liberetis. ne id quidem satis est: facite ut ceteris posthac idem liceat. licebit: adhuc parum est. permittite ut liceat quanti quisque velit tanti aestimare. permissum est: stultissimus quisque posthac minimo aestimabit. videtis iam profecto, iudices, hac aestimatione a vobis comprobata neque modum posthac avaritiae cuiusquam neque poenam improbitatis futuram.