Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.223
Not analysed yet
at enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo 9 non dicet Hortensius, tamen ita dicet ut vos id suspicari et cogitare possitis, pertinere hoc ad commodum senatorium, pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent, qui in provinciis cum potestate aut cum legatione se futuros aliquando arbitrentur. praeclaros vero existimas iudices nos habere, quos alienis peccatis concessuros putes quo facilius ipsis peccare liceat. ergo id volumus populum Romanum, id provincias, id socios nationesque exteras existimare, si senatores iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per summam iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi? quod si ita est, quid possumus contra illum praetorem dicere qui cotidie templum tenet, qui rem publicam sistere negat posse nisi ad equestrem ordinem iudicia referantur?