Latin
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.228
Not analysed yet
quodsi haec ferunt omnia, si potius vobis ac rei publicae quam sibi et suis commodis opera sumptu labore deserviunt, etiamne haec nova debent edicta et imperia praetorum et Aproni dominationem et Veneriorum servorum furta rapinasque ferre? etiamne frumentum pro empto gratis dare? etiamne in cellam cum cupiant gratis dare ultro pecuniam grandem addere? etiamne haec tot detrimenta atque damna cum maximis iniuriis contumeliisque perferre? itaque haec, iudices, quae pati nullo modo potuerunt non pertulerunt. arationes omnis tota Sicilia desertas atque a dominis relictas esse cognoscitis; neque quicquam aliud agitur hoc iudicio nisi ut antiquissimi socii et fidelissimi, Siculi, coloni populi Romani atque aratores, vestra severitate et diligentia me duce atque auctore in agros atque in sedes suas revertantur.