Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.29
Not analysed yet
atque ut intellegatis cuius modi ista iudicia in octuplum, cuius modi istius de cohorte recuperatores existimati sint, sic attendite. ecquem putatis decumanum, hac licentia permissa ut tantum ab aratore quantum poposcisset auferret, plus quam deberetur poposcisse? considerate cum vestris animis vosmet ipsi ecquem putetis, praesertim cum id non solum avaritia sed etiam imprudentia accidere potuerit. multos necesse est. at ego omnis dico plus, ac multo plus, quam decumam abstulisse. cedo mihi unum ex triennio praeturae tuae qui octupli damnatus sit. damnatus? immo vero in quem iudicium ex edicto tuo postulatum sit. nemo erat videlicet aratorum qui iniuriam sibi factam queri posset, nemo decumanorum qui grano amplius sibi quam deberetur deberi professus esset. immo vero contra rapiebat et asportabat quantum a quoque volebat Apronius, omnibus autem locis aratores spoliati ac vexati querebantur; neque tamen ullum iudicium reperietur.