# In C. Verrem 2.3.40

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.3.40

tantum Apronium isto praetore potuisse? confiteatur necesse est. sed vos fortasse, quod vos lex commonet, (40) (16) id in hoc loco quaeretis, num quas ex hisce rebus pecunias ceperit. docebo cepisse maximas, omnisque eas iniquitates de quibus antea dixi sui quaestus causa constituisse vincam, si prius illud propugnaculum quo contra omnis meos impetus usurum se putat ex defensione eius deiecero. Magno, inquit, decumas vendidi. quid ais? an tu decumas, homo audacissime atque amentissime, vendidisti? tu partis eas quas te senatus populusque Romanus voluit, an fructus integros atque adeo bona fortunasque aratorum omnis vendidisti? si palam praeco iussu tuo praedicasset non decumas frumenti sed dimidias venire partis, et ita emptores accessissent ut ad dimidias partis emendas, si pluris vendidisses tu dimidias quam ceteri decumas, cuinam mirum videretur? quid? si praeco decumas pronuntiavit, re vera,—hoc est lege, edicto, condicione,—plus etiam quam dimidiae venierunt, tamen hoc tibi praeclarum putabis, te pluris quod non licebat quam ceteros quod oportebat vendidisse? pluris decumas vendidisti quam ceteri.

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
