Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.66
Not analysed yet
cernitis, iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque solum per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit. videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios, alios autem verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi. quid est hoc? populi Romani imperium? praetoriae leges, iudicia? . nonne omnia potius eius modi sunt quae, si Athenio rex fugitivorum vicisset, in Sicilia non fecisset? non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum insolentia consecuta. privatim hoc modo: quid? publice civitates tractatae quem ad modum sunt? Audistis permulta, iudices, testimonia civitatum, et reliquarum audietis.