# In C. Verrem 2.3.82

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.3.82

illum viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? ille, de quo legem populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam pro lege esse voluisti? in illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
