Latin · ~3 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.102
Not analysed yet
at ex bono viro, credo, audieras et bono auctore. qui id potes, qui ne ex viro quidem audire potueris? audisti igitur ex muliere, quoniam id viri nec vidisse neque nosse poterant. qualem porro illam feminam fuisse putatis, iudices, quam pudicam, quae cum Verre loqueretur, quam religiosam, quae sacrari spoliandi rationem ostenderet? ac minime mirum, quae sacra per summam castimoniam virorum ac mulierum fiant, eadem per istius stuprum ac flagitium esse violata. quid ergo? hoc solum auditione expetere coepit, cum id ipse non vidisset? immo vero alia complura; ex quibus eligam spoliationem nobilissimi atque antiquissimi fani, de qua priore actione testis dicere audistis. nunc eadem illa, quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite.