Latin · ~2 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.105
Not analysed yet
nimium mihi diu videor in uno genere versari criminum; sentio, iudices, occurrendum esse satietati aurium animorumque vestrorum. quam ob rem multa praetermittam; ad ea autem quae dicturus sum reficite vos, quaeso, iudices, per deos immortalis,—eos ipsos de quorum religione iam diu dicimus,—dum id eius facinus commemoro et profero quo provincia tota commota est. de quo si paulo altius ordiri ac repetere memoriam religionis videbor, ignoscite: rei magnitudo me breviter perstringere atrocitatem criminis non sinit.