Latin · ~3 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.134
Not analysed yet
acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam et simulatam emptionem quam si qui clam surripiat aut eripiat palam atque auferat; nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicas pretio adductam civitatem, et pretio parvo, ea quae accepisset a maioribus vendidisse atque abalienasse. etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nos contemnimus, delectantur. itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse apud illos quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi florentissimique essent; apud eos autem quos vectigalis aut stipendiarios fecerant tamen haec relinquebant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis levia videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis.