Latin · ~2 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.141
Not analysed yet
de laudatione autem ratio sic mihi reddita est. primum, cum a C. Verre litterae aliquanto ante adventum meum de laudatione venissent, nihil esse decretum; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, maximo clamore esse et convicio repudiatos; postea, cum meus adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam potestatem haberet ut decernerent; decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre. id adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex me cognoscite.