Latin · ~2 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.144
Not analysed yet
atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum fecisse laudatores ut omnes intellegere possent non laudationem sed potius inrisionem esse illam quae commonefaceret istius turpem calamitosamque praeturam. etenim scriptum esse ita: qvod is̵ virgis neminem cecidisset— a quo cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos securi esse percussos; qvod vigilanter provinciam administrasset—cuius omnis vigilias in stupris constat adulteriisque esse consumptas; qvod praedones procvl ab insvla Sicilia prohibvisset —quos etiam intra Syracusanam insulam recepisset.