Latin · ~2 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.15
Not analysed yet
quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc crimine quam ut haec eadem dicat ipse Heius? nihil profecto; sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus; Mamertina civitas istum publice communi consilio sola laudat; omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis amatur; eius autem legationis quae ad istum laudandum missa est princeps est Heius—etenim est primus civitatis: ne forte, dum publicis mandatis serviat, de privatis iniuriis reticeat.