Latin · ~2 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.22
Not analysed yet
Mamertina civitas improba antea non erat; etiam erat inimica improborum, quae C. Catonis, illius qui consul fuit, impedimenta retinuit. at cuius hominis! clarissimi ac potentissimi; qui tamen cum consul fuisset, condemnatus est. ita, C. Cato, duorum hominum clarissimorum nepos, L. Pauli et M. Catonis, et P. Africani sororis filius: quo damnato tum, cum severa iudicia fiebant, HS viii lis aestimata est. huic Mamertini irati fuerunt, qui maiorem sumptum quam quanti Catonis lis aestimata est in Timarchidi prandium saepe fecerunt.