Latin · ~2 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.28
Not analysed yet
hic tibi in mentem non venit iubere ut haec quoque referret HS vi milibus d se tibi vendidisse? metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS vi milibus d tibi constarent ea quae tu facile posses vendere HS ducentis milibus? fuit tanti, mihi crede; haberes quod defenderes; nemo quaereret quanti illa res esset; si modo te posses dicere emisse, facile cui velles tuam causam et factum probares; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias non habes.