Latin · ~2 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.31
Not analysed yet
hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius dedisse iussu istius, Graecis pictoribus. Eos iam bene cognitos et re probatos secum in Siciliam duxit. quo posteaquam venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque esset, aliqua ratione invenirent. aliud minando, aliud pollicendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis placuerat, perdendum erat. nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi ut id Hieroni et Tlepolemo displiceret.