Latin · ~4 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.36
Not analysed yet
quid fit? quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat. verum negas te horum annorum aliquot confecisse. compone hoc quod postulo de argento, de reliquo videro. nec scriptum habeo nec possum edere. quid futurum igitur est? quid existimas hosce iudices facere posse? domus plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque donata; tabulae nullum indicant emptum. omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod suum dici vellet relictum. fingitur improba defensio, praetorem omne id argentum coemisse; tamen id ipsum tabulis demonstrari non potest. si, quas tabulas profers, in his quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis tabulis condemnari necesse est?