Latin · ~2 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.8
Not analysed yet
sed quid ego tam vehementer invehor? verbo uno repellar. emi, inquit. di immortales, praeclaram defensionem! mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret! haec enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse. primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,—quoniam in toto hoc genere hac una defensione usurus es,— quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae alicuius preti fuerint, tota ex provincia coemisse?