Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.1
Not analysed yet
nemini video dubium esse, iudices, quin apertissime C. Verres in Sicilia sacra profanaque omnia et privatim et publice spoliarit, versatusque sit sine ulla non modo religione verum etiam dissimulatione in omni genere furandi atque praedandi. sed quaedam mihi magnifica et praeclara eius defensio ostenditur; cui quem ad modum resistam multo mihi ante est, iudices, providendum. ita enim causa constituitur, provinciam Siciliam virtute istius et vigilantia singulari dubiis formidolosisque temporibus a fugitivis atque a belli periculis tutam esse servatam.