Latin
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.107
Not analysed yet
cum haec ita fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illum ipsum, cuicuimodi est, quisquam supplicio propter illud incommodum dignum putaret; nam quid Cleomenes facere potuit? —non enim possum quemquam insimulare falso— quid, inquam, magno opere potuit Cleomenes facere istius avaritia navibus exinanitis? atque eum vident sedere ad latus praetoris et ad aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare. tum vero omnibus indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suis civitatibus, in ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori.