Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.124
Not analysed yet
cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum atque officia considero. quas urbis P. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. en quod Tyndaritani libenter praedicent: nos in septemdecim populis Siciliae numeramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis omnia populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrata sunt. multum vero haec iis iura profuerunt in istius imperio ac potestate!