Latin · ~3 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.136
Not analysed yet
hic tu etiam dicere audebis, est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille. non ut quisque maxime est quicum tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi crimine maxime eius pudet? paternus amicus est. ipse pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere posset? cum tibi haec diceret, tu in provincia populi Romani praetor, cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima publice est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quaestore et ab legato capta praedonum, archipiratam ab oculis omnium removisti, tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tu tuam domum piratas abducere, tu in iudicium archipiratam domo producere ausus es,