Latin · ~3 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.141
Not analysed yet
at quam ob causam, di immortales! tametsi iniuriam facio communi causae et iuri civitatis; quasi enim ulla possit esse causa cur hoc cuiquam civi Romano iure accidat, ita quaero quae in Servilio causa fuerit. ignoscite in hoc uno, iudices; in ceteris enim non magnopere causas requiram. locutus erat liberius de istius improbitate atque nequitia. quod isti simul ac renuntiatum est, hominem iubet Lilybaeum vadimonium Venerio servo promittere. promittit; Lilybaeum venitur. cogere eum coepit, cum ageret nemo, nemo postularet, sponsionem mille nummum facere cum lictore suo, ni furtis quaestum faceret. recuperatores se de cohorte sua dicebat daturum. Servilius et recusare et deprecari ne iniquis iudicibus nullo adversario iudicium capitis in se constitueretur.