Latin · ~3 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.143
Not analysed yet
nam quid ego de ceteris civium Romanorum suppliciis singillatim potius quam generatim atque universe loquar? carcer ille qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus Syracusis, quae lautumiae vocantur, in istius imperio domicilium civium Romanorum fuit. Vt quisque istius animum aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur. indignum hoc video videri omnibus, iudices, et id iam priore actione, cum haec testes dicerent, intellexi. retineri enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum iudiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et gentium violatum ius civium Romanorum sit, statuitis id pertinere ad communem causam libertatis et dignitatis.