Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.151
Not analysed yet
si mehercule, id quod fieri non posse intellego, ex his te laqueis exueris ac te aliqua via ac ratione explicaris, in illas tibi maiores plagas incidendum est in quibus te ab eodem me superiore ex loco confici et concidi necesse est. cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen ipsa illa falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam mea vera accusatio debeat. quid enim defendit? ex Hispania fugientis se excepisse et supplicio adfecisse dicit. quis tibi id permisit? quo iure fecisti? quis idem fecit? qui tibi id facere licuit?