Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.159
Not analysed yet
quid nunc agam? cum iam tot horas de uno genere ac de istius nefaria crudelitate dicam, cum prope omnem vim verborum eius modi, quae scelere istius digna sint, aliis in rebus consumpserim, neque hoc providerim, ut varietate criminum vos attentos tenerem, quem ad modum de tanta re dicam? opinor, unus modus atque una ratio est; rem in medio ponam; quae tantum habet ipsa gravitatis ut neque mea, quae nulla est, neque cuiusquam ad inflammandos vestros animos eloquentia requiratur.