Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.17
Not analysed yet
nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret; eum dicit coniurasse et familias concitasse, —is omnino servus in familia non erat,—eum statim exhiberi iubet. Apollonius adfirmare se omnino nomine illo servum habere neminem: iste hominem abripi a tribunali et in carcerem conici iubet. clamare ille, cum raperetur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam sibi esse in nominibus, numeratam in praesentia non habere. haec cum maxime summa hominum frequentia testificaretur, ut quivis intellegere posset eum, quod pecuniam non dedisset, idcirco illa tam acerba iniuria adfici—cum maxime, ut dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla coniectus est.