Latin · ~3 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.174
Not analysed yet
quam ob rem te quoque, Hortensi, si qui monendi locus ex hoc loco est, moneo videas etiam atque etiam et consideres quid agas, quo progrediare, quem hominem et qua ratione defendas. neque de illo tibi quicquam praefinio quo minus ingenio mecum atque omni dicendi facultate contendas; cetera si qua putas te occultius extra iudicium quae ad iudicium pertineant facere posse, si quid artificio consilio potentia gratia, copiis istius moliri cogitas, magno opere censeo desistas, et illa quae temptata iam et coepta sunt ab isto, a me autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas et longius progredi ne sinas. Magno tuo periculo peccabitur in hoc iudicio, maiore quam putas.