# In C. Verrem 2.5.189

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.5.189

deinde uti C. Verrem, si eius omnia sunt inaudita et singularia facinora sceleris, audaciae, perfidiae, libidinis, avaritiae, crudelitatis, dignus exitus eius modi vita atque factis vestro iudicio consequatur, utique res publica meaque fides una hac accusatione mea contenta sit, mihique posthac bonos potius defendere liceat quam improbos accusare necesse sit.

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
