Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.33
Not analysed yet
cognoscentur enim omnia istius aera illa vetera, ut non solum in imperio verum etiam in stipendiis qualis fuerit intellegatis. renovabitur prima illa militia, cum iste e foro abduci, non, ut ipse praedicat, perduci solebat; aleatoris Placentini castra commemorabuntur, in quibus cum frequens fuisset tamen aere dirutus est; multa eius in stipendiis damna proferentur, quae ab isto aetatis fructu dissoluta et compensata sunt.