Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.49
Not analysed yet
at enim idcirco navem Mamertinis non imperasti, quod sunt foederati. di adprobent! habemus hominem in fetialium manibus educatum, unum praeter ceteros in publicis religionibus foederum sanctum ac diligentem; omnes qui ante te fuerunt praetores dedantur Mamertinis, quod iis navem contra pactionem foederis imperarint. sed tamen tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item foederatis navem imperasti? an hoc probabis, in aequa causa populorum sine pretio varium ius et disparem condicionem fuisse?