Latin · ~3 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.53
Not analysed yet
quae tandem civitas fuit quae deberet? qui publicos agros arant, certum est quid e lege censoria debeant: cur his quicquam praeterea ex alio genere imperavisti? quid? decumani num quid praeter singulas decumas ex lege Hieronica debent? cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti empti darent? quid immunes? hi certe nihil debent. at eis non modo imperasti, verum etiam, quo plus darent quam poterant, haec sexagena milia modium, quae Mamertinis remiseras, addidisti. neque hoc dico, ceteris non recte imperatum, sed Mamertinis, qui erant in eadem causa, et quibus superiores omnes item ut ceteris imperarant pecuniamque ex senatus consulto et ex lege dissolverant, his dico non recte remissum. et ut hoc beneficium, quem ad modum dicitur, trabali clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit et de consili sententia Mamertinis se frumentum non imperare pronuntiat.