Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.65
Not analysed yet
coniectura est. iudex esse bonus nemo potest qui suspicione certa non movetur. hominem nostis, consuetudinem omnium tenetis,—qui ducem praedonum aut hostium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur. hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem, iudices, qui archipiratam captum sese vidisse diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri, concurrerent, quaererent, videre cuperent. quid accidit cur tanto opere iste homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset? homines maritimi Syracusis, qui saepe istius ducis nomen audissent, saepe timuissent, cum eius cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque exsaturare vellent, potestas aspiciendi nemini facta est.