Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.69
Not analysed yet
eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis verus ille dux quaereretur. itaque hominem huic optimae tutissimaeque custodiae non audet committere, denique Syracusas totas timet, amandat hominem—quo? Lilybaeum fortasse? video; tamen homines maritimos non plane reformidat. minime, iudices. Panhormum igitur? audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat.