Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.76
Not analysed yet
verum esto, sit tibi illud liberum omne tempus quoad cum imperio fuisti: etiamne privatus, etiamne reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunt, quoad per me licitum est, fuerunt, hoc est quoad per M’. Glabrionem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem condi imperavit. quod est huiusce rei ius, quae consuetudo, quod exemplum? hostem acerrimum atque infestissimum populi Romani seu potius communem hostem gentium nationumque omnium quisquam omnium mortalium privatus intra moenia domi suae retinere poterit?